137
98
DE CHEMIA.
uero sensu, & sub eo est alius, & ego
spero quod apparebunt uobis per uer¬
ba quae innui uobis de secretis illorum,
& sophismatibus, & dominus tribuat
uobis prosperitatem. Si uero apertus
fuerit die aliqua ex sophismatibus sa¬
pientum modus alicui hominum, non
aperietur nisi legenti librum & car¬
mina mea. Explicaui enim tibi & om¬
nibus fratribus meis quidquid obscu¬
raretur à Philosophis pro posse suo, &
quod celauerunt à patribus & filijs, &
comprehendi in paucis paginis, quod
ipsi expanderunt in millibus paginarum,
sepultum in tropicis & typicis locutio¬
nibus, & magnis obscuritatibus inuo¬
lutum, quod intellectus intelligentium
apprehendere nunquam ualet.
Ego autem ut portaretur memoria
mea a posteris in arte illa, sedi solitarius
considerans libros antiquorum, et quę¬
rens a quolibet nobiscum sedentibus
scientiam hanc inquirentibus, quos cum
alloquerer, non intelligebant me, habe¬
bant enim prae manibus libros qui de¬
scribunt eis Alkakir, id est, species uel
res