137
99
DE CHEMIA.
res uanas, quas nesciunt quibus occu¬
pantur, & hae sunt res quae deterierant
ipsos occupatos, & ipsi intendunt suis
commixtionibus deuiantes à ueritate,
ignorantia excoecati. Cum autem uidi-
te, & uultum tuum illustratum per id
quod innui, & exposui ex secunda ap¬
prehensione tui interius, conuerti fa¬
ciem meam ad te, & explicaui tibi ex
eo, quod concluserat scientia mea in pe-
ctore meo, ut cognoscas intentum scien¬
tiae, & locum secreti & diuidas inter te
& homines, errores incidentes his, quę
legisti in libris aliorum, & quod locuti
sunt, & adduxerunt ex uerbis sapientum
antiquorum, & modernorum, quorum
libri appetuntur, quorum etiam nullus
ausus est exponere unicam litteram, ex
dictis philosophorum, sed tantum illud
protulerunt, quod posuerunt in libris
suis sapientum, nec aperierunt ex eis
liquem sensum. Est autem opus mihi ut
sapiens sim, ut aperta incerta sint, & no¬
uerim occulta, & exponam ueram sa¬
pientiam, & perueniam per illam ex¬
positionem ad ueritatem, & manifesta¬
tionem
G ij