485
QVAE SIT
bus sunt haec, ut dicit philosophus quarto metaphysicae, un¬
de idem quarto meteororum in fine capitulo de corporibus
mineralibus, dicit sic. Et ideo miscetur argentum uiuum
cum istis corporibus quia est de illorum substatia etc. Et re¬
ticuit de sulphure, quia non sic uidetur de illorum substantia.
Nota totum.
DICAMVS ergo quòd sulphur fixum tardat fusio¬
nem & liquefactionem in metallis & ipsam impedit, &
propterea ubi eius quantitas multum superat quantitatem.
argenti uiut, quia ergo in aere eius quantitas non superat
quantitatem argenti uiui sed quasi aequatur, ideo solum tar¬
dat fusionem in eo & quia in ferro quantitas eius multum
superat quantitatem argenti uiui & ipsum inquinat, impe¬
dit fusionem ferri, ideo ferrum non funditur. Experientia
autem hoc nobis demonstrat, quia cum uolumus facere sul¬
phur fixum oportet ut ipsum prius calcinamus, calcinatum au¬
tem nullam dat fusionem, ergo ubicunque ponatur illam de
se impediet. Sulphur autem non fixum accelerat fusiones cu¬
ius signum est, quia arsenicum quod est de natura sulphuris
ferrum ignitum fundit, quòd autem arsenicum sit de natu¬
ra sulphur dicit Geber & alchimistae omnes. Et experientia
etiam hoc demonstrat, quia fossores minerarum examinant
argentum & aes ad ignem ut ea purificant ab immunditijs
& ascendit tunc fumus sulphureus citrinus in odore sulphu¬
ris, quasi si colligatur seorsum & in uasis sublimationis po¬
natur ascendit & adhaeret spondilibus uasis in substantia real¬
garis & est omnino idem realgar cum eo, quod fit de auri
pigmento de sua minera extracto. hanc experientiam mani¬
bus proprijs fecimus & oculis nostris uidimus. Quia ergo
in ijs mineris inuenitur sic substantia auripigmenti mixta, ideo