485
MATERIA LAPIDIS. 96
iudicamus ipsum ex hoc et odore & substantia sui habere ma¬
teriam sulphuris. Et ex praedictis iudicamus in aere esse utrum¬
que sulphur quia funditur sed cum difficultate. Similiter
dicimus quòd sulphur fixum est causa duriciei metallorum,
sicut patet in aere & ferro. Et est etiam causa fixionis metal¬
lorum, ut patet in eisdem. Et etiam causa ignitionis ut pa¬
tet in eis. Sed sulphur non fixum est causa fusionis sine igni¬
tione & causa molliciei & causa uolandi ab igne sicut patet
in Saturno & loue, Argentum autem uiuum, siue fixum,
siue non fixum est causa metallicae fusionis. Sed fixum est cau¬
sa duriciei & causa fusionis etc. Et causa ignitionis cum li¬
quefactione, ut patet in aere auro & argento, funderetur
etiam ferrum ratione sui argenti uiul fixi quod habet, sed
sulphur fixum quod habet, ipsum ualde superat & impedit.
Non fixum autem est causa molliciei & uolatilitatis ab igne
& fusionis sine ignitione sicut in Saturno et Ioue. Ista enim
ambo corpora semidigesta sunt & per coagulationem mo¬
dicum remota à natura argenti uiui. Ex quibus patet qoud
quaecunque corpora, tarde funduntur cito coagulantur &
econuerso.
DE adhaerentia uero ipsorum ad metalla iudicamus et
per sensum. Sulphur enim facile adhaeret ferro & aeri com¬
burendo ipsa. Commiscetur autem argento facile, quia ha¬
bet partes aliquas sulphuris adurentis. id est, non fixi sibi
commixtas quae per artificium facile separantur. Plumbo au¬
tem commiscetur facile, quia multas habet partes sulphuris
non fixi sibi commixtas. Stanno autem non facile propter
multitudinem argenti uiui superantem quantitatem sulphu¬
ris, & quia suum sulphur est occultum profundum. Sed
auro nullo modo adhaeret nec ingreditur ipsum, quia non