193
DE AVRO POCVLEN.
81
quibus rarò aliquis laeditur, etsi neuti¬
quam mutatos rursus egeramus. ER.
De hoc postea videbimus: nunc viden¬
dum erit, quid Paracelsus docuerit (hoc
est, utrum metalla putarit alere: an phar-
macorum duntaxat rationem voluerit
obtinere? FVR. Dixi paulò ante Para¬
celsicos metalla & ex his confectos li¬
quores, ut medicamenta usurpare. Scio
Paracelsum hic, ut in alijs omnibus, va¬
rium inconstantemque fuisse: at eius se¬
ctatores non animadverti eadem levita¬
te laborare. Et de magistro eorum hoc
affirmare possum, eum sic saepè locutum
esse, ac si ratione nutritionis solum pro¬
dessent metalla. Hac de causa pharmaca
scribit alimento respondere debere: &
ob eam rem opus esse, ut purgentur &
sincera exhibeantur, ne quid nocens aut
coctioni resistens retineant. Aurum &
Tartarum diaphoretica (scribit in Aph.)
sunt cibi. Item, Remedia prius oportet
in ventriculo occidi (id est concoqui.)
dem hoc longa verborum serie conten¬
dit lib. I Paramir. Rem nullam pharma¬
cum esse in prima vita sua: sed necessum
f
Paracelsus
statuit me¬
talla iuva¬
re quatenus
nutriunt.