193
Vulnera se¬
cundum Pa¬
racelsum cu¬
rantur phar¬
macis vul¬
nera nutrien-
tibus.
82
THOM. ERASTVS
esse, ut moriatur & concoquatur. Vete¬
rem enim formam nil prodesse. lib. de Tar¬
taro, Solum alimentum totum corpus per¬
vadit: coque solo morbi ubique inveniun¬
tur. Quod de alimentis hic affirmat, ubique
alias pharmacorum proprium esse asseve¬
rat. In magna Chirurgia hoc tincturis
adscribit non semel tantum. In eadem, au¬
xilia naturae cognata esse oportere, ait.
Item, mercurium praeparandum, ut cibus
fiat. Artem quoque vulnera curandi in eo
totam scribit positam, ut Medicus vul¬
neri conveniens offerat alimentum.
bi ex pharmaco, (addit) natura alimen¬
tum attraxit, reliquum sicut excremen¬
tum reijcit. Nam instar aliorum ciborum
omnium in se excrementum continet.
Item, remedia ita sunt componenda, ut
haud aliter ea morbus recipiat, quàm
famelicus cibum, & siticulosus potum:
quae videlicet probè nutriant, non ven¬
triculum tantum infarciant. Item, Bal¬
samus naturalis id est, quod sanat, eget
ad hoc duplici alimento. Vnum exhi¬
bent cibus & potus: alterum, remedium
vulneri impositum. Est igitur unguen¬
tum