137
100
DE CHEMIA.
tionem eorum, ut post manifestationem
manifestetur studentibus in illis, & ape-
riatur fastidientibus, & impatientibus,
& sufficientiam habentibus in his quae
prae manibus habent ex ignorantia. Sed
quando non expono ex eis aliquid, erit
liber meus idem quasi liber illius sapien¬
tis, & uerba mea uerba sua, & ego ue¬
luti accepi uerba eorum, & mihi attri¬
bui, & hoc est inconueniens, & dede¬
cus illi qui sic facit. Quae enim utilitas
est legenti librum meum, quando res
est ut assignaui scientiam? talis qui sic
facit appetit iactantiam. Composuit
nim librum suum opinans, quod intel¬
lexerit illud occultum mysticum, et ipse
nescit, nec intelligit litteram unam ex
his, quae composuit in libro suo, & si
quęratur ab eo aliquid ex ipsis, respon¬
det per falsitatem. Et si comprobetur ei,
defendit per cauillationem & similitu¬
dines uanas. Veruntamen si sit magnę
rationis in scientia, et aperti fuerint tro¬
pi mihi eorum occulti, & manifestum
est mihi quod occultauerunt, & hoc ap-
prehendi per scientiam, debeo recte
hoc