193
DE AVRO POCVLEN.
83
tum seu medicamentum Balsami con¬
veniens alimentum. Quare in primis
hoc studere debet bonus medicus, ut
limentum aptum eligat. De auro sigilla¬
tim sic scribit. Sciendum est, viscera au¬
ro potabili sustentari ac nutriri: quod
omnes medici praeparatum habere de¬
bent. Quisquis enim eo caret, nullius est
praecij. De Elephantiasis curatione ait.
Quilibet homo in se Balsamum continet:
quo leprosi carent. Aurum igitur pota¬
bile cum est in ventriculo, distribuit suas
vires inde in reliquum corpus: unde humi¬
ditas pronascitur, quae balsamum crescere
facit. ER. Non dissimilia scribunt disci¬
puli. Sic enim quidam ait: Quod in cor¬
pore non coquitur, pharmacum non est.
Nam post, (non ante,) coctionem, prodit ex
re qualibet sua virtus. Alius quidam: Aurum
in essentialem virtutem redegi, qua in
humano corpore instar aliorum ciborum
concoquatur. Et quid opus est argumentis
aut testimonijs, cum re alia nulla magis
imponant imprudentibus, quàm quod
ex dissoluto auro, gemmis, alijsque precio¬
sis rebus vitae ac facultatum omnium
f 2
Rei cuiusque
virtus vix
iuxta Para¬
celsicos post
coctionem sese
prodit.
Auro pota-
bili nutriun-
tur viscera
Paracelso.