193
DE AVRO POCVLEN.
85
tam essentiam absque crodentibus parae¬
re: cum sine his vinci aurum nequeat."
Etsi verò dicit, corrodentia deinde ite¬
rum separari, experlentia tamen contra¬
rium demonstrat: nec ipse negare ausus
est, saepissimè secerni amplius non posse.
ER. In hac sententia alij quoque fuere.
Arnaldus Villan. itidem scribit, Chemi¬
corum aurum noxium esse, quia cum
crodentibus sit paratum, & auri virtutes
non servet. Quidam hoc aurum ex an¬
timonio parari aiunt: nec inter se differ¬
re aurum potabile, oleum coagulatum,
& sulfur Philosophorum (seu potius stul¬
torum) ijdem asserunt. Quòd si ergo ve¬
ra sunt, quę isti dicunt, nobiscum sentiunt:
sac perfuncti iam munere nostro sumus.
Quoniam clarè probavimus, metalla, &
quae ex eis parantur, nullo modo alere
posse. Fatentur autem horum pharma¬
corum laudatores praecipui, tuto non
ingeri in ventriculum. Quid ergo restat
amplius, quàm ut nec alimenta dicamus
nec medicamenta secura putemus?
Neutro igitur modo commodant. Si er¬
go aliquis eorum usus est, in externis.
f 3
Arnoldi
Villanova¬
ni sententiae.