137
104
DE CHEMIA.
Cumque acceperis animas, et anima fue¬
rit in ista aqua, et non remanserit in cor-
pore ex ea, tunc abluisti corpus à sordi¬
bus, et innuisti per hoc totam extractio-
nem animae totius ab eo, ut liberetur ci¬
nis à cinere mundus, in quo non sit pin¬
guedo, quae prohibeat ipsam ab opera¬
tione. Et scito quod quicunque percipit
scientiam suo modo, non latebit ipsum
dictum expositionis meae, et maxime
ad quem peruenerunt libri mei, et intel-
lexerit eos. Et Deus sit testis super nos,
ut non prohibeatis eos ab his, qui sunt
digni ex sermonibus nostris, et non ex-
pandatis eos indignis. Inique enim
getis contra scientiam et merebimini
poenas ab eo cuius nomen glorificetur
in infinitum. Commissa est enim uobis
haec scientia, ut subueniatis fratribus ue-
stris, et pauperibus, et Deus retribuet
uobis quod bene agitis.
Memoratus sum in hoc libro quod
Luna plena quae est ex his figuris, est
radix omnium. Ex ipsa extractae sunt
res, per hoc significatur aqua, quia Lu¬
na dominatur omnibus humoribus et
est