137
105
DE CHEMIA.
est domina aquae, et duę aquae extractae
sunt de ea, et sunt duo fumi, de quibus
facit intentionem Hermes, et dicit. De¬
scendit fumus superior ad inferiorem,
et concipit fumus à fumo, et ex alijs non
subsistunt creaturae. Intellige hunc mo¬
dum, et ex his tibi cum tribus sororibus
aquarum mentio praecessit, extractae
sunt omnes res. Et res sunt quae nomi¬
nantur sulphur, et flores spinarum, et
flos omnis spinę, et tincturae, et fermen¬
ta. Et hoc totum post imbibitionem, &
ingressum trium imbibitionum priorum,
quas nominant salsaturas, et post fixio¬
nem eorum in lapide, qui est desponsa¬
tus & coagulatus cum eis, uidelicet cum
masculo, & postquam totum dealbatum
est cum his tribus desponsatis, dixit An-
namos solummodo non addens quar¬
tum. Item dixit Viemon. Cum perfece¬
ris tria non timeas ab operatione sua fi¬
xionem. Et idem dixit Aros regi. Si di¬
minuta fuerit palma digito uno, dimi¬
nuetur potentia. Intendunt per hoc ut
non diminuatur in coagulatione ali¬
quid, ex his uidelicet quinque quae sunt
duo,
G v