485
QUAE SIT
conueniunt, sed sunt diuersae naturae. Sed argentum ui¬
uum facilime cum auro commiscetur propter similitudinem
in substantia, post aurum autem argento, post argentum
stagno & plumbo, & hoc propter argentum uiuum indi¬
gestum in eis, & ideo tam cito funduntur immo quasi faci¬
lius adhaeret eis, propter hoc. Post ipsa autem aes, cum dif¬
ficultate recipit ipsum propter nimium sulphur eius. Vltimo
autem ferrum, immo ferro non nisi per artificium adhaere¬
bit. Et iterum adhaeret plumbo magis propter indigestionem,
quàm propter quantitatis multitudinem argenti uiui, habet
enim plumbum multum de sulphure sicut in sui resolutione
per fumum ostenditur, seu perpenditur. Stagno autem pro¬
pter utrunque adhaeret, scilicet propter indigestionem & pro¬
pter multitudinem argenti uiui. Sed argento propter multi¬
tudinem argenti uiui bene digesti & sui perfectionem. aeri
autem difficulter propter multitudinem sui sulphuris sordidi
& fixi & non fixi. Ferro autem difficillime, scilicet non
nisi per artem propter paucitatem argenti uiui & magnam
copiam fixi sulphuris & sordidi & terrei. Ideo ferrum (dico
terra de minera lapidum) conglutinat duo ferra candentia
per malleationem propter similitudinem. Sed auro secundum
totum maxime adhaeret, propter maximam copiam argenti
uiui, quae est in ipso & sui ultimam perfectionem & com¬
plementum intentum à natura. immo ipsum est totum argen¬
tum uiuum absque sulphure extrinseco.
EX habitis ergo expresse collige, quòd argentum uiuum
fixum fusibile est causa totalis perfectionis & ipsum non fi¬
xum est diminuens à perfectione & diminutum. Sulphur
autem siue fixum, siue uolatile corruptionis est causa & imperfe¬
ctionis dum remanet in metallo. Ergo hunc uenerabilem la¬
pidem