137
106
DE CHEMIA.
duo, masculus & foemina, & tres imbi¬
bitiones, de quibus iterum dixit Aros.
Si diminuta fuerit palma digito uno,
erit sanguis tantum diminutus. Cum
autem coagulatum fuerit totum, tunc
nominatur mare sapientum. Et haec ter¬
ra est mater mirabilium, & mater coelo¬
rum, & mater duorum fumorum, & est
totum, et ex ipsa trahitur totum, quo in¬
digent in operè suo. Et ipsa est Cinis
nimatus, de quo dixit Viemon, Proijci-
tur in sterquilinijs, hoc est, est uile in
culis omnis ignorantis, quia si dicere¬
tur ei, haec est scientia & opus, apparet
ei esse falsum, & iste sensus eorum, eue¬
nit toti magnesiae & cineri extracto à
cinere. Scito ergo modum qui appre¬
hendit duo in unum, & haec tria quae
dealbant masculum & foeminam, sunt quae
nominauerunt tres terras. Nec sufficit
una ex eis sine alia, habet enim quęque
illarum opus suum. Terra prima est ter-
ra margaritarum, secunda foliorum,
tertia est terra auri, & ipsa tingit Elixir,
& Elixir tingit eam. Et hęc quinque cum
congregata fuerint, & colligata, sunt
unum