193
Multa prae¬
ter salem a
putredine
servant.
88
THOM. ERASTVS
generari, ait. "Ideo non est," inquit, "roboran¬
dus: sed membra solum confirmare docet.
Quae quanto sunt robustiora. tanto etiam
est vegetior spiritus. ccirco nullo modo debe¬
mus vitae spiritum aliter servare, roborare.
augere, quàm ut in sua natura membra pri¬
mae generationis conservemus." Tunc enim
seipsum corroborat. ER. Talis est do¬
ctrina eius tota, nusquam non secum pu¬
gnans. Caeterùm, balsamum videtur ea
ratione motus salem nominavisse, quia
eo carnes ac res alias imputres servari
vidit. FVR. Quasi praeter salem nihil
arceat putredinem. Saltem dicti illius
meminisset, suibus pro sale, ne putresce¬
rent, animam fuisse datam. Si ergo, quod
putredinem arcet, balsamus dici debet,
etiam acetum, aërem frigidum, ignem,
animam, balsami nomine dignabimur.
ER. Omninò videtur balsamum appel¬
lavisse nativum & proprium cuiusque
rei calorem: qui nihil aliud est, quàm cu¬
iuslibet rei proprium temperamentum.
Certè llb. de Vulner in Chirurgia scribit,
balsamum naturalem id esse, quod vul¬
nera sanet. Hoc cum faciat, temperamen¬
tum