193
DE AVRO POCVLEN.
87
ri, non temerè aliquos inveniri negave¬
ro. De alijs melius sentio: etsi nonnullis
etiam sputa magistri lingere gloriosum
videtur. ER. At verò non desunt ex il¬
lis, qui magnam sibi doctrinam arrogant,
qui tales ineptias comprobant: balsamum
eorum succo ali dicentes. FVR. Quid
tandem est ille Paracelsi balsamus? ER.
Balsamum in Chirurg. id dicit esse, quod
à putredine praeservat corpora nostra:
nempe salem in nobis exsistentem. liber
de Vita rerum. "Sciendum est," inquit,"spiri¬
tum cuiusque corporis vitam & balsa¬
mum eiusdem esse: hominis autem vita
nihil aliud est, quàm sidereus balsamus, coe¬
lestis & invisibilis ignis, aer conclusus,
tinctus salis spiritus." Hunc spiritum in
praesenti loco affirmat pro rerum diver¬
sitate varium esse: quem in 1. de Viribus
spirit. unum eundemque in omnibus
membris ponit: ne ulla in re sibi con¬
stet. Si sic habet res, perperam dicit,
spiritum sive balsamum abs pharma¬
corum succo nutriri & vegetari. Nam
lib. eodem cap. 2. originem spiritus ex¬
trinsecus venire, non cum carnibus
f 4
Origo spiri¬
tus est ex¬
tra corpus.
Balsamus
Paracelso
quid sit. [\M]