193
Quot me¬
llis viros con¬
firmentur.
92
THOM. ERASTVS
verò, qui conveniente alimento partium
substantiam simul cum temperamento
sovet, conservat, auget: non qui duritiem
inducit. Caeterum metalla nec spiritus
nec partes alias corporis nostri nutrire
posse, clarè firmeque, ut opinor, ostendi¬
mus. Quare fabulae sunt & putida som¬
nia, quae de tali virium confirmatione
fabulantur Paracelsici. Vtinam verò so¬
las bursas suas replerent ista ratione: &
non saevam simul carnificinam exerce¬
rent. FVR. Nulla ergo alia ratione vi¬
res confirmari possunt, quàm nutritio¬
ne? ER. Nulla cum propriè loquimur.
Nam ex metallis parata remedia, quę cu¬
tem densando cogunt, ne diffluant ac
dissipentur spiritus, nulla fortè invenies.
Adstringentibus externis potius id con¬
sequimur, quàm intrò assumptis: cum
praesertim virtute ignium praeparata ca¬
lefaciendo & siccando plus dissipent,
quàm adstringendo servent:. Ratio eadem
est illorum, quae cogendo partes laxatas
contrahunt. Nam ex talibus vix ullum
reperitur ustionis seu acrimonię expers.
FVR. Paracelsi discipuli cum magistro
Martis