193
DE AVRO POCVLEN.
95
quinta essentia: sicut in Archid. videre li¬
cet. Deinde si quintae rerum essentiae ita
differunt, ut res ipsae discrepant, quod in
Archid. itidem asseverat, qui poterunt es¬
se omnes temperatae? Parantur ex cali¬
dissimis, siccissimis, frigidissimis, &c. re¬
bus. Si differre neget, perinde erit, ex qua
cunque re paretur. Quid igitur opus
tot tantisque sumptibus & sudoribus
ex auro elicere, si ex vilissimis rebus
nullo sumptu ac labore, tempore longis¬
simè breviore parari aequè bona tempe¬
rataque potest? Quo denique iudice de¬
cretum fuit, aut decerni oportet, quin¬
tas Paracelsicorum essentias tempera¬
tas esse? Sensus contrarium pronuncia¬
bit. Ratio falsum esse affirmabit. Quid
gitur? An non rectius censebimus, Para¬
celsum mentiri, quàm rationem atque
sensus nostros falli? Quanquam non
tam mentitur lib. de Grad. quàm ve¬
rum dicit. in Archid. & alibi: quibus
locis semet ipsum mendacij convicit.
ER. Optimè argumentaris: nec
lio, quàm te ipso, opus habes Do¬
ctore in caeteris. Huc usque Para¬
Quintae es¬
sentiae non
sunt tempe¬
ratae.