193
Quinta es¬
sentia fit ex
rebus cor¬
ruptis.
96
THOM. ERASTVS
Paracelsi phantasiam ipsiusmet verbis
atque argumentis confutari. Qui hoc
genere argumentandi delectantur, plu¬
ribus & apertissimis contradictionibus
refellere poterunt: si modo eos non pi¬
get scripta monstrosi hominis inter se
conferre. Exempli causa hoc adferam.
Audacter asseverat frequenter, virtutem
& efficacitatem pharmacorum positam
esse in quinta essentia seu vitae spiritu.
Sic ergo colligo, ubi essentia quinta non
est, ibi virtus nulla. Vbi vita non est, nec
quinta essentia. Ergo ubi vita nulla est,
nec uirtus aliqua est. Haec ex 3. Archid. &
alijs locis plurimis probarem eius esse,
si putarem ab aliquo negari posse. Per¬
go igitur. Virtus medicinalis consistit
in sola vita. In metallorum calce nulla
est vita Ergo nec virtus aliqua. Quòd
verò metallorum essentiam destrui
porteat, ipsius etiam auri, priusquam
extrahi possit quinta essentia, ab eo pas¬
sim docetur. Quippe in calcem redigi
oportet. At hoc est eis vitam adimere:
ut in lib. de Morte scribit. Quare inutilis
est omnis iste labor: & tantundem ha¬
bebit.