457
CVM CORPORE. 333
minus denarium esse numerorum consummatio¬
nem per generationem, etenim hac via bis de¬
narium superat quaternario ea proles. Et quam¬
uis vltra denarium progrediendo fiat regressus
ad vnitatem, non est existimandum propterea
hanc induere multitudinem, aut compositio¬
nem, quia in serie compositorum reperitur: ibidem
enim est ad reductionem compositorum in sim¬
plicitatem & puritatem, vt inest denario veluti
centrum in circulo; in vigenario tamen non ita,
sed binarius est vigenarij centrum ad mono¬
machiam supra positam fabricandum. In cen¬
tenario quidem, & millenario, sibique similibus,
rursus vt centrum sese praebet vnitas. Haec apprimè
notanda, quod ad spagiricam summè sint necessa¬
ria. Meliùs dixissent antiqui vates in ternario
consummationem esse omnis numeri per solum
vnarium, quàm in quaternario. Non negamus
quaternarium in ternario quiescere posse, ad heb¬
domadis philosophicae constitutionem, de qua
suprà fecimus amplam mentionem; Atqui non priùs
quam sui parentis binarij naturam exuat, per ternarium
transitum faciens ad vnitatis simplicitatem, atque de¬
inceps ad adeptam philosophiam. Pares omnes nume¬
ri masculei censentur formales, quorum pater est
ternarius. Impares verò sunt foeminei & mate¬
riales, quorum mater est binarius. Si quidpiam arca
ni later in binario, praeterquam in reductione
ius, vt suprà, in suo quaternario per ternarium ad
vnita¬