457
332 DVELLVM ANIMI
Diximus antea mundum esse creatum ordi¬
ne, & hunc constare tribus, numero videlicet,
mensura; & pondere: quibus Deus in nostri
doctrinam voluit vti vt instrumentis. Proin¬
de à numeris incipientes, dicimus in ternario
numeros omnes consummari, & in eo omnium
esse numerorum finem absolutissimum. Ipso
namque in seipsum reflexo, per generationem
producit nouenarium, vltra quem in nume¬
ris progredi minimè licet, verùm ad vnitatem
redeundum per quàm oritur vnitas secunda
numerorum secundi ordinis. Idipsum accidere
solet in tribus primis numeris accumulatis, 2.
3. 4. qui eandem etiam consummationem ab¬
solutam praestant. Hinc videre est quàm sit
mnium numerorum pręstantissimus ternarius.
Contrà binariam imperfectionem examine¬
mus. Binarius verò sui reproductione per gene¬
rationem quaternarium efficit, longè sanè di¬
stantem à consummatione numerorum. Etsi
nonnulli velintin quaternario consummatio¬
nem istam esse, cùm dicant, per accumulatio¬
nem quatuor primorum numerorum fieri de¬
narium: contrarium satis constat, etenim su¬
peratur denarius quaternario, vt patet ex ag¬
gregatione primorum 2. 3. 4. 5. Vnarius enim non
est numerus, nec inter eos recensendus, quod si
nefas committentes, faciant ad hunc modum,
1.2. 3. 4. vt denarium conflent, negamus nihilo¬
minus