193
Purgantium
modi plures
eorumque dif¬
ferentiae.
102
THOM. ERASTVS.
exempli causa diximus, de alijs intelligi
debet, quae instar piperis alere non pos¬
sunt: cuius generis sunt lignum Guaia¬
cum, ossa usta, coralij, ac lapidum quo¬
rundam pulveres, aqua frigida, res alię plu¬
rimae. FVR. Ergone purgantia eximis
ex ordine quantitate laedentium? Cer¬
tum est, nos ab eis plurimum iuvari,
cùm non ultra iustam mensuram exhi¬
bentur. ER. Iam respondi, si animad¬
vertere libet. Purgantium non unus
est modus. Quaedam benigni utilisque
succi aliquid participarunt: quaedam
prorsus carent. Et haec quidem since¬
ra & pura sunt medicamenta. Illa ad
genus medium pertinent: atque in
duas rursus species dividuntur. Nam
liqua notis qualitatibus excretiones
movent: quaecunque scilicet vel acri¬
monia virtutem expultricem irritant, vel
lentore substantiae intestina lubricant,
vel adstrictione, quae in subiectis par¬
tibus comprehensa sunt, exprimunt.
Alia totius temperamenti viribus, seu
ignota virtute alvuum sollicitant. In¬
ter haec, & illa alia, quę omnis probi suc¬
ci