193
DE AVRO POCVLEN.
103
ci expertia sunt, evidens reperitur di¬
scrimen. Nam boni aliquid continen¬
tia in sanguinem permutantur, quoties
purgatione frustrantur: id est, quoties
partes vi purgandi praeditae discutiun¬
tur, aut hebetantur. Illa sive purgent,
sive non purgent, corpori incommo¬
dant: si in eo remaneant. Quare pluri¬
mum inter purgatoria, quae occulta vi
vel sola vel cum bono aliquo succo
iuncta purgant, & alia pharmaca, quae¬
cunque sola quantitate offendunt, in¬
terest. Etenim si in quantitate mino¬
re sumantur, quàm qua purgare pos¬
sunt, & ob id in corpore subsistant, ne¬
cessarium est, ut pro viribus corpori
molestiam pariant. Et altera quidem
tantum nocent, altera pusillum etiam
prosunt. FVR. Hoc intellexi quidem:
at illud nondum perspicio, quorsum
iam dictam medicaminum differen¬
tiam institueris. Pharmacorum nihil
limentarij succi in se comprehendentium
alia dicis malefica vel noxia esse, quan¬
tulacunque hausta fuerint copia vel quan¬
titate: illa scilicet quae tota substantia
g 4
Pharmac.
sincerorum
distinctio.