485
INSTANTIA
tur sulphur extrinsecum, quamuis sit sicut generans, non
possit esse materia, nec pars materiae auri, neque lapidis
philosophorum, concludimus quòd nec aliquid aliud de mun¬
do nisi solum argentum uiuum. Propter quod patet solutio
ad obiectum. Oportet ergo quòd per artificium quoddam
occultissimum & diuinum ex solo argento uiuo generemus
argentum uerum mediante sulphuris actione extrinseci sibi
à natura mixti & absque illo sulphure ipsum coagulemus,
quoniam generans non potest esse pars materialis generati.
Hoc enim tale erit facilis liquefactionis metallicae & tenuissi¬
mae in modum causae & fixae super pugnam & asperitatem.
ignis & complebit omne metallum in aurum subito sequen¬
do naturam. Cum enim in se concludat omnes differentias
perfectionis absque diminutione & superfluitate, conuertet
omnia in unum medium quod est aurum.
Capitulum secundum, in quo probat quòd sulphur
solum sit materia lapidis philosophorum & auri
secundum antiquos philosophos, & soluit.
AMPLIVS idonee satis haesitabunt aliqui, tran¬
scurrentes libros philosophorum in superficie, scili¬
cet, uidetur quòd magisterium hoc sit totum in so¬
lo sulphure. dicit enim Rosinus ad Euthesiam quòd sulphur
incombustibile quod aduersus ignem pugnauit est quod quae¬
runt philosophi & in fine libri eiusdem dicit. Certum igitur
habeas, quòd nulla tinctura fit unquam nisi per aquam sul¬
phuris mundam. Idem in eodem dicit quòd color pretiosus
philosophorum exit de sulphure & nunquam potest sulphur
quod naturaliter fugit postea fugere. Item Salomon filius