485
DE SVLPHVRE. 100
Dauid. praetulit enim Deus omnibus lapidibus sulphur, ideo
apud nos praetulit ipsum & apud ignaros uile est etc.
Item Geber capitulo de natura sulphuris per Deum altissimum
illud illuminat, omne corpus quoniam est alumen & tinctu¬
ra etc. Item Bulus in turba philosophorum, aqua mun¬
da ex solo est sulphure non tamen ex solo uno sulphure, ue¬
rum ex pluribus rebus quae unum sulphur facta sunt.
Item Anaxagoras in eodem. Scitote quòd huius operis per¬
fectio est aqua sulphuris. Item Pythagoras in eodem. Scitote
quod nostra compositio nil aliud est quàm aqua sulphuris, et sul¬
phuris munda aqua ex solo est sulphure. Idem in eodem to¬
ta operis perfectio fit cum sulphura sulphuribus continentur.
Et breuiter omnes philosophi, hoc idem uelle uidentur.
AD hanc quaestionem ut supra respondemus, scilicet quod
in solo argento uiuo est tota perfectio. Et quia ipsum habet
in sua compositione partes sulphureas siccas, ipsum tingentes
& colorantes albedine actu & rubedine in potentia. Ideo
hoc sulphur est ipsum perficiens & informans. Et quia non
potest educere seipsum in esse, ideo natura commiscuit ei sul¬
phur extrinsecum in suis mineris, ut ipsum decoquat & ex¬
trahat de potentia in actum, Et ars eodem modo ut natura
operatur. Et quia humidum aqueum & siccum terreum
sulphureum, penitus in ipso facta sunt idem per omnem mo¬
dum, ideo aut cum tota substantia in igne permanet, aut
cum tota substantia recedit, quia pars unius aliam non de¬
relinquet, ut dicit Geber. Vnde dicit philosophus 4. meteoro¬
rum materia ductibilium est substantia aquea mixta, cum
substantia terrea mixtione forti. Neque potest unum separa¬
ri ab alio. Et congelatur substantia aquea illius cum frigo¬
re. Post actionem caloris in ipsum quae est optesis etc.
N iiij