193
DE AVRO POCVLEN.
105
res iuxta humidam posita, non siccat, ni¬
si pars substantiae eius cum humida mi¬
sceatur. Ita nec ab humida sicca res ma¬
descit, nisi humidae substantiam in se re¬
cipiat. At calida, ut ignis, calefacit vicina
corpora, nulla sui parte transmigrans,
sed caliditatem in ipsis similem, quantum
potest, ingenerans. Igitur sicca & terrea
solummodo, nec ulla insigni qualitate
alia praedita, propter siccitatem conco¬
qui nequeunt: at qualitate sua debili non
admodum alterando fatigant, sed ab hu¬
more combibito perfusa nihil porrò agunt,
quantisper exsiccata rursus non fuerint:
ut in luto aqua permisto perspicuè pa¬
tet. Tales sunt cornu cervi ustum, cora¬
lij, ossa usta, ebur, unicornu pulvis (quem
tota ignoravit vetustas, & sine omni ra¬
tione & causa tanti faciunt omnes fere)
& alia plura. Quae isto modo siccant ad
alunt simul, infinitè amplius aliquando
absunt. Nam corporis substantiam talia
exsiccant: cum illa tantum externam hu¬
miditatem combibant. Sic & cum nota¬
bili calore aut frigore iuncta lędere mul¬
tum solent. Huius ordinis humidum cor¬
g 5
Vnicornis
vocati pul¬
uis sine cau¬
sa tanti ae¬
stimatur.