193
Quae ex
pharmacis
sinceris, quan¬
titate sola
laedant.
104
THOM. ERASTVS
nos immutant: alia non semper nocere,
sed tunc solum, quando maiore copia
deglutiuntur. Ego verò ne hoc quidem
percipio, quaenam medicamenta sola
quantitate corpus agitent, non etiam
substantijs. De propriè appellatis me¬
dicamentis loquor. Nam quae succi bo¬
ni aliquid continent, ea quomodo alte¬
rent exemplo piperis edoctus sic satis
intelligo. Adde, quod etiam alia illa non
semper nocent. Etenim non quantavis
portio ignis laedit, ut Galenus testificatur.
Experientia quoque docet igneum ca¬
lorem modicum vehementer interdum
commodare. Idem in mistis locum ha¬
bet. An non enim & cantharides, &
pium, (ut purgantia silentio pręteream)
utiliter nonnunquam devorantur? ER.
Distinctionis causam postea intelliges.
Medicamenta sola quantitate molestan¬
tia, tametsi substantia eorum nihil ha¬
beat convenientis succi, ea voco, quae sic¬
citate & humiditate solum alterant.
Hae qualitates admodum sunt ignavae,
nec se instar caliditatis & frigiditatis ad
vicina corpora extendunt. Quippe sicca
res