485
INSTANTIA
Et hoc sulphur occultum fit manifestum in magisterio artis
cum maxima sapientia. Sic igitur argentum uiuum, quod
secundum se totum ostendebat naturam argenti uiui in ma¬
nifesto prius, ita quando cum hoc suo sulphure in fine magi¬
sterij coagulatum est, cum totum in manifesto ostendat na¬
turam sulphuris, dicetur sulphur. Et hoc est sulphur quod
coagulat suum argentum uiuum, quod est ignotum uul¬
go. De quo dicit Senior. Satis fecerunt sapientes antiqui
hominibus quando dixerunt. Sulphur nostrum non est sulphur
uulgi, quia sulph. uulgi comburit combustione nigredinis & cor¬
ruptionis & comburitur. Sed sulphur sapientum comburit,
combustione albedinis & meliorationis etc. Et hoc sulphur
est quod albificat & rubificat & coagulat & perficit argen¬
tum uiuum in substantiam auri secundum naturam, aut la¬
pidem philosophorum & auri secundum artem.
HOC notandum est quòd cum omnis res composita sit
ex materia & forma & res habeat esse & denominationem
& diffinitionem à forma, ergo quanto res magis habet de for¬
ma, tanto magis de entitate, ergo etiam magis de uirtute
& operatione, cum ipsa consequenter ad formam. Et cum
forma sit in genere qualitatis primo & per se, non autem
à quantitate nisi per accidens, quoniam quantitas & passio
attribuitur materiae. Cum ergo in magno quanto est parum
de operatione, ergo parum de uirtute, ergo & parum de
entitate, ergo & parum de forma. Et cum in paruo quan¬
to fuerit multum de operatione, ergo plurimum de uirtute,
ergo plurimum de entitate, ergo & plurimum de forma.
Forma enim recipit extensionem subiecti in quo est & diuisio¬
nem. Item dicitur in libro de causis propositione decimasepti¬
ma, quòd omnis uirtus unita est fortior quàm uirtus multi¬