193
DE AVRO POCVLEN.
111
ximam partem exuerint acrimoniae, in
externis solum affectibus utimur. Quae
in liquores vel olea vertuntur, ut nimi¬
rum bibi queant, non sic elui solent, aut
etiam possunt. Quare in hac secunda
specie pauca admodum sunt Paracelsi¬
cis celebrata. Si possent arcana, tinctu¬
rae, quintae essentiae, olea, liquores, &c.
ex metallis opera Chemiae praeparata
ab omni venenositate insita, & acrimo¬
nia alijsque viribus, quas in praeparatio¬
ne tum ab igne tum ab admistis rebus
adepta sunt, integrè ac verè absolvi (quod
Paracelsici affirmant quidem verbis, at
argumentis, rebus, ac factis negant.) co¬
geremur omnia vel in hoc genere col¬
locare, vel inter illa numerare, quae nec
mutant nos, nec mutantur à nobis, sal¬
tem, puto, siccitatem tum uativam, tum
ex praeparatione acquisitam adimi non
posse confitebuntur. Quare huc om¬
nia referre nos oporteret: cum nil
liud, quàm siccare possent. Perijssent igi¬
tur oleum & opera. Verum enim lon¬
nobilioribus ea titulis ornant, ac