193
Species
pharmaco¬
rum effectri¬
cium mul¬
tae species.
Pleraque ex
metalli pa¬
rata phar¬
maca in clas¬
se effectri¬
cium posita
sunt.
110
THOM. ERASTVS
frangit. Alterum est, quod siccitate &
humiditate solummodo alterat. Ab his
periculum grande nullum impendere,
nisi magna nimis copia corum in cor¬
pore colligatur, ostensum est. In priore
genere comprehenduntur multae spe¬
cies, scilicet exulcerantia, putrefacientia,
stuporem inducentia, purgantia, vene¬
nata qualitate cor, cerebrum, aut partes
alias offendentia: & huius farinae alia.
Demonstravimus insuper certis firmis¬
que argumentis, metallica remedia pu¬
ra tantum esse pharmaca: alimentarij
succi nihil in se continere. Ex quibus in¬
solubili connexione efficitur, medicamen¬
ta ex metallis & cognatis rebus praepa¬
rata, in alterutra praedictorum pharma¬
corum classe statui oportere. FVR. Ni¬
hil horum potest negari ER. Sciendum
ergo nunc est, ex metallicis istis perpau¬
ca bibenda offerri aegris, quae siccandi
virtutem duntaxat nacta sunt. Exceptis
pulveribus coraliorum, margaritarum,
lapidum quorundam, ac lignorum, nul¬
la mihi iam in mentem veniunt. Ete¬
nim ustis metallis atque ita lotis, ut ma¬
ximam