193
DE AVRO POCVLEN.
113
nem: quibus modis omnibus in quen¬
dam velut cinerem calcemvè redigun¬
tur. Adijciunt modò sales, aliâs sulfur, sę¬
pius aquas fortes, nonnunquam Mercu¬
rium, prorsus diabolica pharmaca. FVR.
At rursus deinde separant acria illa. ER.
Vtinam verò ita esset. Plurimum certè
vereor ut separari possint, quae tanta vi
ignis mista sunt: quod & gustus docet,
& operatio eorum probat, & confessio
Chemicorum ostendit. FVR. Memi¬
ni Rupescissam, Arnoldum, alios, hanc
ob causam potissimum aurum potabile
repudiare. ER. Cogitet, quisquis ratio¬
ne utitur integra, quantam acrimoniam
necessariò contrahant corpora ista du¬
ra, solida, terrea: quae summa ignis vi non
prius in cineres vertuntur, quàm om¬
nes ferè aëreas aqueasque partes, quibus
velut glutino quodam cohaerebant prius,
amiserint. Sed quid est argumetis opus,
cum de rebus sensu perceptibilib. quae¬
ritur? Gustet, qui non credit: ne nos in
re seria, ex qua salus multorum hominum
pendet, ludere voluisse putet. FVR. Gu¬
stavi plurima: & quaedam ab igne saepius
h
An eroden¬
tia, quibus
ex metallis
parantur
pharmaca,
separari ite¬
rum possint?
Rupescissa
et Arnoldus
damnant au¬
rum poculen¬
tum.