193
Gustus acri¬
moniam in
quibusdam
non percipit.
114
THOM. ERASTVS
elaborata, sine manifesta acrimonia dul¬
cia deprehendi. ER. impossibile est, non
ignea prorsus effici; quae hac ratione ap¬
parantur. Quod non semper gustatu qua¬
litas ignea sentitur, tenuitas facit. Per¬
transeunt enim talia per laxiores partes,
& in solidioribus tantum haerent (instar
fulminis, quod loculo illaeso argentum
liquat) id quod nimis multi magno ma¬
lo suo experti sunt. Cur adeò violenter
purgat vitrum antimonij? FVR. Pro¬
pter naturam & facultatem purgato¬
riam, quam sortitum est. ER. At minus
purgat drachma integra crudi, quàm
tria vel quatuor grana calcinati. Hoc
igitur quaerebam, cur vitrum vehemen¬
tius corpus exagitet crudo? FVR. Quid
aliud hic potest dici, quàm ob id eveni¬
re, quòd ab igne maiorem acrimoniam
acquisivit, qua facultatem expultricem
validius irritat. ER. At gustatus eam
non facilè percipit. Latet enim ut [GR] ἐμπύ¬
ρευμα [/GR] in cineribus, donec in actum du¬
catur à ventriculi calore. Simili autem
dicta antea ratione in tenuissimis phar¬
macis non semper gustu acrimonia per¬
cipi¬