193
DE AVRO POCVLEN.
117
dicinae in ventum non esse eo, quod in electro
absconditum latet: non inficior interim in
alijs quoque mineralibus magnas inesse vir¬
tutes: quod in alijs meis libris sum testatus.
Verum non maiore tantum labore compara¬
tur, verum etiam imperiti eis facilius abu¬
tuntur: & hac ratione plus nocent, quàm
iuvent. Quamobrem neutiquam laudabi¬
le est, quod Chemici medicationibus se inge¬
runt: cum artis ignari sint." Et paulò post.
"In electro tanta est virtus, ut ea praestantior
& maior in toto mundo non possit inveni¬
ri: quàm Galenicus circumforaneus medi¬
cinam venenatam superbè stulteque nomina¬
bit. Quanquam non eam inficias in praepa¬
ratione venenum inesse. At post eam vene¬
num esse probari non potest: tametsi Bubali
quidam intelligere non valeant. Sed iterum
fateor, hanc medicinam non in praeparatio¬
ne solum sed etiam post eam venenatam es¬
se: & quidem magis quàm antea: sed ita
tamen ut venenum hoc comparatum cogi¬
tetur ad quaerendum sibi similes succos, &
ad investigandum atque pellendum mor¬
bos hecticas & incurabiles." In his verbis si
quid inest veri, negare supradicta Para¬
h 3