193
118
THOM. ERASTVS
celsici non audebunt. Si nihil est, quam
fidem merentur, quae sine iureiurando
affirmavit? Summa haec est: nec sensus,
nec ratio, nec experientia & usus, nec Che¬
micorum peritiorum confessio, aliud
docent, quam metallica hęc remedia so¬
lidiora, quę virtute vehementium ignium
cuduntur, valde acria & erodentia exsi¬
stere, tùm propter [GR] ἐμπόρευμα [/GR] impressum
materiae solidae, tum proprer rerum
liarum acrium & erodentium, sine qui¬
bus parari non possunt, permistionem.
FVR. Magna attentione auscultavi,
& tacitus apud me examinavi: nec quid
obijciam reperio. Quippe certum est,
metalla & metallica nec pura esse alimen¬
ta, nec mista, sed sincera medicamenta.
Neque enim in corpore nostro instar vi¬
naceorum ociosa latent, sed ipsum pro
viribus suis immutant. Quocirca vel ad
primum, vel ad secundum genus refer¬
re cogimur. In secundo censeri non pos¬
sunt, quaecunque multa ignis virtute para¬
ta sunt. Margaritarum liquor, itemque co¬
raliorum pulvis, aut etiam, ut illi vocant,
tinctura, si absque corrodentibus extracta
sit,
Margari¬
tarum liquor,
& coralio¬
rum tinctu¬
ra in quo or¬
dine.