193
Pharmaca
non sumun-
tur alimen-
ti causa.
120
THOM. ERASTVS
esse constat. Deinde illud etiam sequitur,
pharmaca haec, quae à Chemicis adulte¬
ratoribus mutuatus est Paracelsus, ne¬
quaquam mitissima esse in suo genere:
sed plus habere exitiosę qualitatis, quàm
conducibile est. Nec porrò mirabor am-
plius, si necavisse audiero ipsos suos ae¬
grotantes. ER. Pharmaca sanè voca¬
mus, quae sic non conficiuntur, ut natu¬
ram & speciem sanguinis acquirant, aut
corporis nostri substantiam induant, sed
quae substantia sua incoctili in nos agunt.
Quae neque mutant nos, neque mutan¬
tur à nobis, frustra & sumuntur & offe¬
runtur. Quae porrò effectrice qualitate
nos alterant, ea si ignaviter agant, ut pa¬
rum oberunt, ita etiam leviter prode¬
runt in tantula quantitate exhibita.
Stultè ob id tantulum commodi tot tan¬
tisque sumptibus & laboribus ematur,
quod rectius medicato eoque non in¬
suavi cibo comparaveris. Praestabilius
hoc erit ista quoque ratione, quod me¬
dicamenta, si in corpore forte diutius
inhaereant, etiamsi leviter alterant, tra¬
ctu temporis nocere possunt: quod ci¬
bis