193
Longa actio
quid faciat.
DE AVRO POCVLEN.
121
bis etiam medicamentosis ideo non fa¬
cilè accidit, quia concoquuntur. Quid
longa faciant actio, calor nativus nos do¬
cet: quia senectam & tandem mortem
necessariò adfert nativi humoris absum¬
ptione: licet subinde, quantum depasci¬
tur, reponere studeat. Quid igitur non
peragent mali tandem, quae nil nisi lae¬
dere possunt? Maius periculum est ab
illis, quę strenuè agunt. Nunquam enim
desinent pro viribus suis agere, quae im¬
mutabilia in corporibus nostris manent.
Quid enim actu recepto incepit agere,
non cessabit à sua actione priusquam
victum sit & mutatum. Glans plumbea
multis aliquando annis in corpore cu¬
iusdam delituit ociosa: nulla re alia, quam
pondere molesta. Nos autem de talibus
non agimus: sed de effectrice vi praeditis
disserimus: quae à calore nostro in actum
perduci habilis est. Talia, inquam, vires
suas tempore non amittent, priusquam
superata sint, vel dissipata, vel expulsa.
Quod autem alit, corrumpitur. Nam
concoqui prius oportet. FVR. Si mor¬
bi sanabiles omnes possent pharmacis
h 5