193
In quibus
morbis uti¬
liceat phar¬
macis peri¬
culosis.
122
THOM. ERASTVS
alimenti aliquid participantibus, quae
tot iam secula tuta esse docuerunt, per¬
curari, immanis & planè barbara foret
insania, alijs potius, quàm hisce, uti. Sed
morborum certorum pertinacia validio¬
ra poscit usitatis: ac satius est cum incom¬
modo aliquo à morbo liberari, quam per¬
petuò graviore aliquo malo distentum
districtumque teneri: pręsertim cum na¬
tura talia haud difficulter ex corpore
exturbare solita sit. ER. Si de externis
morbis illud intelligis. aut certè de illis,
in quibus melius est anceps remedium,
quàm nullum, audendum quandeque
liquid in desperatissimo affectu putarem:
magnumque malum vel mediocri per¬
mutandum censerem. In alijs autem mor¬
bis nihil horum tentandum assero. Ete¬
nim nullus adhuc morbus curabilis vi¬
sus est, qui non aequè remedijs illis, qui¬
bus usa est antiquitas, persanatus fuerit
sine periculo, ac sanari fortasse posset
metallicis cum periculo. FVR Attamen
graves & desperatae planè curationis
morbos nonnunquam sanavisse perhiben¬
tur Paracelsici eiuscemodi pharmacis:
&