193
Fallax cura¬
tio quid &
quae sit.
Historia
Paracelsici
impostoris.
Secreta Pa¬
racelsici ex
aurifabro
falsario na¬
ti.
128
THOM. ERASTVS
gligentius custodissent, ac gallinae devoras¬
sent, eisque plumae excidissent, ac novae suc¬
crevissent, in humano corpore experiri vim
earum placuit." Fabulosum & ementitum
qui hoc esse non credit, illud saltem vi¬
det, perniciosum esse pharmacum, quod
plumas avibus devoratum excutit. Sed
quis gallinas credat metalla quovis mo-
do praeparata comedisse? FVR. Quid
vocas fallacem curationem? ER. Quan
do morbo levi aegrotantes, quem natu¬
ram paulò post ultrò vident deleturam.
affirmant fraudulento & valdè pericu¬
loso affectu teneri: ac remedijs precio¬
sissimis opus habere persuadent: atque
interim pro auro carbones, pro medici¬
na venenum [sic] exhibent. Scio quendam
pro ingenti pecuniae summa tincturam
coraliorum, & margaritarum liquorem
vendidisse, cum non plus inesset in illis
aut coraliorum aut unionum, quàm in
pane quotidiano, quo continuè vesci-
mur, inest. Narrabat haud ita pridem no¬
bis vir doctrina & fide praestantissimus,
quendam, qui ex aurifabro falsario subi¬
factus est Paracelsicus medicus, cam¬
pho¬