193
DE AVRO POCVLEN.
127
patis observatum est, morbos pullulasse, qui
curationem omnem respuerent. Qui, etsi
quandoque manifestè non apparent, intus
tamen tanta malignitate corpus affligunt,
ut salus porrò nulla exspectari possit." Haec
de remedijs crodentibus, qualia omnia
illa sunt, quae ex Chemia in medicinam
transportavit Paracelsus, verè scripsit.
Sed fac, si lubet, curaverit aliquos Para¬
celsus venenatis suis remedijs absque
eo, ut manifestè laeserit, an ob id prae¬
stabiliora alijs putabimus? Nequa¬
quam. Nam & alij Agyrtae inrerdum
sive casu, sive audaci inscitia pro deplo¬
ratis habitos curarunt: nec talibus usi
tamen sunt pharmacis. Qua ergo re¬
alia circumforaneis maior est, quàm
quòd plures occidit? & quòd maligna
exhibuit sciens & prudens, cum illi in¬
scientes fecerint? Quod ut clarius
videas, in memoriam revoca, quae de
translatione horum pharmacorum
pse pluribus in locis scripsit. "Chemici,"
inquit, "cum tincturas, quibus metal¬
lorum transmutationem moliebantur, ne¬
Quid de me¬
tallicis phar¬
macis ipse¬
met Para¬
celsus scri¬
pserit.