485
INSTANTIA DE SVLPHVRE.
sit inhaerere materiae & non inhaerere. Sed postquam adhae¬
sit ipsa inseparabiliter adhaeret, & dicitur forma substantia¬
lis apud eos cum ipsa det esse materiae & substantiam proprie.
Vnde si ipsorum uerba secundum eorum intentionem intelli¬
gantur unusquisque uidebit quòd ponunt formam esse sub¬
stantiam rerum sicut & materiam & similiter accidens di¬
uersis respectibus, forma enim substantialis est principium
essendi magis quàm materia cum ipsa sit actus, materia ue¬
ro potentia. Et quia secundum ueritatem formarum nomi
nantur substantiae rerum. Materia tamen alio modo potest
dici magis substantia, scilicet inquantum principium inest
unicuique rerum, & ex ea extrahuntur omnes formae, &
quia ipsa est quae perpetuari habet in rebus, ut declarari ha
bet secundo physicorum. Vnde dicit philosophus undecimo de
animalibus quòd materia est prior generatione & tempore
forma autem ratione. Cum igitur forma quaelibet existens in
materia extrahatur de potentia suae materiae & non econuer
so. Ideo ignorantes & praeter rationem laborant illi qui uo
lunt extrahere formas de materia absque cognitione materiae,
quia ex materia extranea non extrahitur forma propria quam
desiderant. Si quis ergo uelit cognoscere formam auri opor
tet necessario ut prius cognoscat materiam lapidis philosopho
rum & per consequens disponitur in cognitionem formae
eius. Per quod patet quòd prima & principalis cognitio re¬
rum incipit à materia, haec enim primo subiacet sensui, cum
suis accidentibus. Bene ergo dixerunt antiqui incipiendo à ma
teria, tamen quia cognitio ex parte materiae & si sit prior,
tamen est imperfecta & incertae, cognitio autem formae in
sua materia cum sit ultima est perfecta & certa & in ea¬
status. Et haec sufficiat de materia lapidis philosophorum.