193
Lepre spe¬
cies apud
Paracelsum.
Purgantia
corpus eij¬
ciuntur.
130
THOM. ERASTVS
tus iterum addit, "Ex perfrictione aut siderum
influxu genitam per coelestes medicinas vi¬
deri curabiles." ER. Quid mirum si quan¬
dam faciat curabilem, cum tam latè, pa¬
tere nomen leprae velit? Eius alicubi
plures quadraginta species statuit. At
nos unicam tantùm speciem incurabi¬
lem novimus: nempè confirmatam.
FVR. Quid si noxia esse pharmaca sua
concedant, sed nocere tamen negent,
propterea quod ad purgantium modum
expellantur? ER. Si eo modo postquam
agitare corpus coepissent, vacuarentur,
minore metu proponi possent. Verum
haud ita est. Rarò enim, extra purgantia,
ulla sic eijciuntur. Si enim posset natura
eodem modo pellere, nulli aut pauci ad¬
modum venenis occiderentur. Purgan¬
tia, quia virtutem expultricem excitant,
unà cum succis, à quibus sic ferè, ut ab
aqua, eluuntur: deorsum tracta per inte¬
stina emittuntur. Propter hanc causam,
& quòd modo quodam peculiari natu¬
ram provocant, priusquam in venas pe¬
netrarint, rarò in corpus transeunt. Si
quae per venas longius progrediantur,
mox