193
DE AVRO POCVLEN.
131
mox ad urinae vias praecipitantur. Sanè
ex venenis etiam, quae purgare possunt,
minus ideo laedunt, quia iterum extra
corpus eijciuntur. Reliqua pharmaca
non similiter expelluntur, aut quia sen¬
sim & tardè alterare corpus incipiunt,
aut quia partium subtilitatem, quod de
Chemicis haud temerè credas, celeri¬
ter nimis permeant, aut quia ventriculo
non perinde inimica sunt, aut propter
has causas omnes, atque alias nobis igno¬
tas. Quaecunque huius euentus causa sit,
certum hoc est, non sic ea semper vacuari,
ut purgantia reijci videmus. Quod ex per¬
nitiosis rebus aliae alijs partib. inimicio¬
res sint, tum rabiosi canis venenum, tum
aura frigida, quae in pedibus nata epile¬
pticas convulsiones efficit, clarè demon¬
strant. Nam modò nominatae res partes
alias leviter ac vix sensibiliter laedunt:
cum ad cerebrum pervenerunt, rabiem
& convulsionem suscitant. Nihil igitur
absurdi fuerit, si purgantia plus alijs ven¬
triculo noxia esse atque ob id in venas ple¬
runque non admitti (instar aliorum, quae
cordi fortasse ac partibus profundioribus
i 2
Pharmaco¬
rum alia
ljs partibus
magis ini¬
mica sunt.
Cur phar¬
maca alia
non eijcian¬
tur instar
purgantium.