193
Cur septica
in ventricu¬
lo diu inhae¬
reant.
Veteres cru¬
da metalla
exhibuerunt
aegris.
132
THOM. ERASTVS
magis incommodare apta sint) pute¬
mus. Praeterlabentur citius ac saepius, quae
tenuitate partium mobiliora & calidio¬
ra sunt reddita. FVR. Admodum ve¬
risimile est, quod dicis. At scire velim
cur septica seu putrefacientia in ventri¬
culo diutius inhaereant? ER. Fortasse
in causa est, partium crassitudo. Fortasse
pertinacius tunicis affiguntur, quàm ut
propelli citò possint. Saltem partes ali¬
quae videntur se in ipsas tunicas celeri¬
ter insinuare. Gale. lib. de Simpl. pharm.
fac. 4. cap. 19. prae gravitate distribui non
posse censet: "cum eiusmodi omnia ad¬
modum sint crassa". FVR. Perpauca
praeterea restant, quae mihi à te nunc cu¬
pio explicari. Veteres legimus metallica
quaedam cruda exhibuisse. Cur igitur
non liceat idem nobis? Equidem ad pur-
gandas aquas hydropicorum ipsos tum
flore tum squama aeris, ipso etiam aere
usto fuisse usos, ex locis pluribus intelli¬
gimus. Novi ego etiam duos, qui ad sol¬
licitandam alvum quotidie ferè squa¬
mam ferri deglutiebant: solis dentibus
eam terentes Paul lib. 7. hydrargyri pul¬
verem