485
DE ELEMENTIS
hatur de potentia suae materiae propinqua, cum igitur nul¬
lum illorum sit nec esse possit materia auri nec ex eis genera¬
bitur forma auri, ergo nec lapis philosophorum, ergo ne¬
que elementa lapidis generabuntur ex eis. Omnis enim for¬
ma debet esse uniuoca & eiusdem generis cum sua materia
ex qua fit & potentialiter in materia sua.
SED isti ab elementorum etc. Notandum est quòd
inuestigatio per quam deuenire possumus in cognitionem ue¬
ritatis cuiuslibet rei, sumitur necessario ab essentia, & natu¬
ra rei, & ab accidentibus proprijs ipsius, & non ab extra¬
neis, & per consequens operatio in generatione ipsius si sub¬
iacere possit actibus nostris, ut inuestigatio in cognitione ho¬
minis sumitur ab essentia & natura hominis, non autem à
natura ligni, & neque ab essentia lapidis etc. Si ergo ab
extraneis quis uoluerit inuestigare ut cognoscat naturam rei
et essentiam stabit in extraneis, ergo si operabitur in generatio¬
ne illius rei extranea generabuntur. Quia qualis fuerit inue¬
stigatio talis & cognitio, ergo & per consequens talis ope¬
ratio & generatio. Cum ergo alchimia inuestigando inqui¬
rat transmutare omnia metalla in aurum, ergo prius inuesti¬
gando habere oporiet cognitionem auri et aliorum metallorum.
Et haec cognitio necessario erit à natura & essentia ipsorum
& accidentibus proprijs, ergo & operatio & transmutatio
sumetur similiter ex eisdem. Non ergo inuestigatio sumpta
ab extraneis est necessaria nec utilis, cum non ducat nos in co¬
gnitionem rei per accidentia, sed potius in maiorem ignoran¬
tiam, ergo nec operatio sumetur ab ipsis cum non possit fie¬
ri recta operatio absque recta cognitione & inuestigatione
praecedente, Tales enim sic operantes absque inuestigatione
et cognitione fortuitu laborant sicut uident et audiunt alios
operari