193
Quomodo
Deus dica¬
tur quievis¬
se post mun¬
di creatio¬
nem.
146
THOM. ERASTVS
stis causam, securo sectatores eius ani¬
mo esse iubeo (Ipse nunc eo est loco, ubi
neminem porro promissis falsis deci¬
piet) cum ab hac parte periculi nihil
sit. Partes enim mundi universi munus
suum pro mandato in creatione à Deo
accepto praeclarè tuentur. Et cum quie¬
visse Deus post sex dierum creationem
scribitur, non hoc significatur, eum opus
suum instar artificum deseruisse, aut ve¬
terascere permisisse. Etenim in eo statu,
in quo unumquodque esse iussit, perseve¬
rare ad praefinitum tempus usque man¬
davit. Quam rem Aristobulus ille, (cuius
in Machabaeorum historia fit mentio)
ad regem Aegypti Ptolemaeum his ver¬
bis eleganter expressit. Quies Dei dici¬
tur etiam stabilis creaturarum duratio &
immobilitas: quam esse percipimus,
quia Deus, cui omnia subijciuntur, ita
constituit. Nunquam enim coelum in ter¬
ram conversum est, neque terra in coelum
mutata: nec Sol Luna, neque Luna Sol
facta est. Et in animalibus similiter res
habet. Non enim in naturam hominis
fera conversa, nec in beluam homo un¬
quam