485
LAPIDIS. 107
conuertuntur in terram actualiter & elementa alia sunt &
remanent cum ea in potentia & uirtute. Propter quod di¬
xit Hermes terra est elementum & de terra omnia facta sunt
& ad terram conuertuntur. Moyses. terra est mater elemen¬
torum, omnia de terra procedunt & ad terram conuertun¬
tur. Sic recitat Morienus. Haec autem terra est, corpus &
fermentum, per quam omnia alia elementa perpetuantur
cum ea. Secundum hunc ergo modum in compositione la¬
pidis philosophorum & in auro conueniunt quatuor elemen¬
ta. aequantur enim ibi omnia elementa aequatione uera, secun¬
dum omnem modum possibilitatis naturae. Vnde Rasis in li¬
bro perfecti magisterij loquens de corpore & spiritu, pro¬
ut sunt principia & elementa lapidis philosophorum ratione
qualitatum contrariarum temperatarum in eis dicit sic. Cum
uero alternatim modo congruo desponsantur, generatur ab
eis substantia temperatae, quam non potest ignis uiolentia su¬
perare, nec terrae feculentia uitiare, nec aquae limositas con¬
demnare nec contactus aeris obumbrare &c. Et ideo aurum
& lapis philosophorum non corrumpuntur, in igne quan¬
tumcunque stent in igne, ipsa enim generata sunt in igne;
& sicut locus ad generationem rei sic & ad conseruationem
eius, quia omnis res ferè tam uegetabilis quàm mineralis et
similiter animalis in loco proprio generationis melius quàm
alibi conseruatur: quia igitur lapis philosophorum & simi¬
liter aurum praesertim alchimicum sunt generata in igne,
ergo proprius locus conseruationis & melior erit ignis, quia
inter ea actio non fit nec passio corruptiua, quia quando¬
cunque agens tantum potest in agendo, quantum patiens in
patiendo, & econuerso tunc perpetuatur patiens per actio¬
nem agentis, quia ergo lapis philosophorum tantum potest
O iij