193
12
THOM. ERASTVS.
materia, quàm hîc est paucior, rarior, te¬
nuior. An igitur quia stellae discurrentes
meteora sunt minora, sic portendere in¬
feriorum hominum interitum dicemus,
quomodo Cometas Principum exstin¬
ctiones praemonstrare aiunt? Si affir¬
mabimus, ridebimur: si negabimus, erga
Naturam vel hic vel illic iniurij sumus.
Similis ratio est aliorum quoque ignium
in aëre vel supremo vel imo orientium
si analogia servetur. Cur ergo Cometis
solis hanc praerogativam tribuunt? Quia,
inquiunt, experientia docuit calamita¬
tes sequi. Sed eaedem aut similes conse¬
cutae sunt etiam res alias: & evenerunt
eaedem adeoque maiores, cum nihil ta¬
le praecessisset. Tenenda hic nobis est
haec regula certissima. Non quicquid
post aliud sequitur, ab eo, quod praeces¬
sit, efficitur. Nisi enim ita esset, quicquid
post plenilunium (exempli gratia) ho¬
mines agunt, plenum Lunae lumen per¬
fecisset. Quod omnium, quae fingi pos¬
sunt, longè absurdissimum est dictum.
Ostensum est dilucidè, Cometas non
esse causas bellorum & interitus gentium
aut