193
13
DE COMETIS
aut mutationis Regnorum, nec vim ali¬
quam peculiarem obtinuisse necandi
principes. Clarè quoque patet, eos neque
pestem neque annonae caritatem inve¬
here, si verum est, quod isti ponunt, nem¬
pe siccitatem & aestum ab ipsis effici.
Iam enim probatum est, à siccitate, in
nostris praesertim regionibus, neque pe¬
stem neque alios morbos perniciosos
creari. Docuit etiam temporum omnium
experientia, sicciores annos apud nos
foecundos potius, quàm steriles exstitis¬
se: quod proximè pręcedentes 1556 & 1558.
quibus duobus annis Cometae duo ar¬
serunt, & 1575 ut reliquos praeteream, sa¬
tis declarant. Certò igitur certius est,
Cometas non esse causas effectrices na¬
turales supra enumeratorum malorum.
Quoad porrò neque effectiones quae¬
dam sint Cometae iam saepius comme¬
moratarum calamitatum, patet. Qua ra¬
tione enim Cometas efficiant bellum,
principis alicuius mors, pestis & c. imagi¬
nabile non est. Taceo, quòd cum hypo¬
thesi pugnat. Omnes enim ponunt to¬
ties dicta mala post Cometas sequi. At