485
DE FERMENTO
ratio nec motus, ut dicit Theophilus. Veruntamen est scien¬
dum quòd est diuersitas magna in hoc fermento & illo. Nam
pastae per talem decoctionem nihil aufertur, quando fermen¬
tatur cum in ea nihil sit superfluum, sed in hoc oportet, ut
per decoctionem demantur partes superfluae corrumpentes si¬
cut facit natura in decoctione auri, quibus demptis dirigitur
lapis & recipit tunc uirtutem alterandi, conuertendi & trans¬
mutandi ex se solo non ex alio sicut patet in pasta per inge¬
nium ualde extraneum & profundum artis ministrantis.
Vnde Rasis libro perfecti magisterij dicit quòd omnia sunt in
idipsum, scilicet calidum, frigidum, durum, molle, humidum,
siccum, graue, leue, asperum & lene etc. Et Auicenna in
fine sui tractatus, hoc elixir tingitur tinctura sua & sub¬
mergitur oleo suo et figitur calce sua etc. Sicut igitur fermentum
massae fit ex massa & omniam aliam massam ad se conuertit sic
& fermentum metallorum fit ex eadim substantia metallo¬
rum & omnia metalla ad se conuertit, & cum metalla sint
generata exi sulphure & argento uiuo, ergo & hoc fermen¬
tum generabitur ex eisdem & cum hoc fermentum conuer¬
tere debeat omnia metalla in aurum, & aurum sit ex solo ar¬
gento uiuo purissimo absque permanentia fulphuris genera¬
tum, ut infra probabitur, ergo ex solo argento uiuo, hoc
fermentum siue lapis fieri debet per alchimiam.
EX. quibus liquide patet, quid hoc fermentum siue la¬
pis duplici de causa potest dici fermentum. Prima quia si¬
cut fermentum massae non fit nisi ex simili substantia non extra¬
nea per quam omnem massam ad se conuertit, simili modo
& hic fit ex substantia metallorum & non ex re extranea.
Secunda causa quia sicue fermentum massae remanet idem
quod prius scilicet cum uirtute conuertendi addita omnem mas¬