193
18
THOM. ERASTVS
parte liberatus est, quanta tot dierum
spatio ab igne consumi potuit? Quan¬
to igitur Cometae maiores & diutur¬
niores & lucidiores sunt, tanto maiorem
halituum copiam dissipant, aëremque
exactius purgant. Ab his quid praeter
siccitatem & ventos exspectare possis,
quidem non video. Quare si post disso¬
lutum Cometam pestis oritur, necessa¬
rium est, ut vel parvus admodum fue¬
rit: vel brevi admodum tempore durave¬
rit: & propter peregrini ac contrarij va¬
poris accessionem intempestivè exstin¬
ctus fuerit. Quod quia neque vetustis
temporibus, neque nostrae & patrum
nostrorum aetate saepius factum fuisse
animadversum est, rectè Arist. & qui eum
secuti sunt praestantissimi philosophi &
Medici affirmarunt, siccitatem, calo¬
rem, ventos, parere Cometas: nulla
liorum magis particularium eventuum
mentione facta. Posse tamen pestem
vel alios graves morbos, & frugum cor¬
ruptiones à Cometis indicari eo mo¬
do, qui dictus est, ratio ipsa docet. At tunc
non ratione, siccitatis, ut isti argumen¬
ta