193
19
DE COMETIS.
tabantur, pestis signum est, sed quia aërem
impurum propter celerem & immaturam
exstinctionem purificatum non esse indicat.
Cometas naturalia signa non esse bel¬
lorum, eversionis imperiorum, interi¬
tus principum & c. demonstratum est.
Restat ergo, ut, an artificiosa signa sint
rerum talium breviter declaremus.
Quid vocemus artificiale signum retrò
diximus. Sunt haec signa duorum gene¬
rum, humana & divina. De humanis
nihil est opus dicere, cum non sit in ho¬
minum potestate Cometas excitare, &
in certa aliqua coeli parte collocare,
ut certi eis aliquid ex pacto & con¬
sensione significent, sicut Terminum
certo loco ad distinguendos fines pone-
re possunt. Divina signa duplicia iterum
sunt. Quaedam enim certam habent &
à Deo expressam significationem, quae¬
dam generalem notationem habent,
specialem aut singularem nullam. Ex horum or¬
dine (ad quem monstra, prodigia, ostenta,
& inusitate praeterque communem naturę
cursum evenientia, pertinent ferè omnia)
sunt Cometae. Horum signorum peculiarem
b 2